Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Timotheum (2 Timothy) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

2Ti 2:1tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
2Ti 2:2et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
2Ti 2:3labora sicut bonus miles Christi Iesu
2Ti 2:4nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
2Ti 2:5nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
2Ti 2:6laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
2Ti 2:7intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
2Ti 2:8memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
2Ti 2:9in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
2Ti 2:10ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
2Ti 2:11fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
2Ti 2:12si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
2Ti 2:13si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
2Ti 2:14haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
2Ti 2:15sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
2Ti 2:16profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
2Ti 2:17et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
2Ti 2:18qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
2Ti 2:19sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
2Ti 2:20in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
2Ti 2:21si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
2Ti 2:22iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
2Ti 2:23stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
2Ti 2:24servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
2Ti 2:25cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
2Ti 2:26et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Timothy Chapter 2 — Additional Translations: