Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Thessalonicenses (2 Thessalonians) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

2Th 3:1de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
2Th 3:2et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
2Th 3:3fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
2Th 3:4confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
2Th 3:5Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
2Th 3:6denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
2Th 3:7ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
2Th 3:8neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
2Th 3:9non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
2Th 3:10nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
2Th 3:11audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
2Th 3:12his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
2Th 3:13vos autem fratres nolite deficere benefacientes
2Th 3:14quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
2Th 3:15et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
2Th 3:16ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
2Th 3:17salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
2Th 3:18gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Thessalonians Chapter 3 — Additional Translations: