Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Samuelis (2 Samuel) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

2Sa 8:1factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim
2Sa 8:2et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo
2Sa 8:3et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
2Sa 8:4et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus
2Sa 8:5venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum
2Sa 8:6et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est
2Sa 8:7et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem
2Sa 8:8et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis
2Sa 8:9audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer
2Sa 8:10et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea
2Sa 8:11quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
2Sa 8:12de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba
2Sa 8:13fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus
2Sa 8:14et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est
2Sa 8:15et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo
2Sa 8:16Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis
2Sa 8:17et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba
2Sa 8:18Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Samuel Chapter 8 — Additional Translations: