Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Samuelis (2 Samuel) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

2Sa 3:1facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie
2Sa 3:2nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide
2Sa 3:3et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur
2Sa 3:4quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius Abital
2Sa 3:5sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron
2Sa 3:6cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul
2Sa 3:7fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner
2Sa 3:8quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie
2Sa 3:9haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo
2Sa 3:10ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee
2Sa 3:11et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum
2Sa 3:12misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israhel
2Sa 3:13qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me
2Sa 3:14misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim
2Sa 3:15misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais
2Sa 3:16sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est
2Sa 3:17sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos
2Sa 3:18nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius
2Sa 3:19locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin
2Sa 3:20venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium
2Sa 3:21et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace
2Sa 3:22statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace
2Sa 3:23et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace
2Sa 3:24et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit
2Sa 3:25ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis
2Sa 3:26egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David
2Sa 3:27cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius
2Sa 3:28quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner
2Sa 3:29et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane
2Sa 3:30igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio
2Sa 3:31dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum
2Sa 3:32cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus
2Sa 3:33plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner
2Sa 3:34manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum
2Sa 3:35cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam
2Sa 3:36omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi
2Sa 3:37et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner
2Sa 3:38dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israhel
2Sa 3:39ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Samuel Chapter 3 — Additional Translations: