Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Samuelis (2 Samuel) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

ΒΆ
2Sa 22:1locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
2Sa 22:2et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
2Sa 22:3Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
2Sa 22:4laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
2Sa 22:5quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
2Sa 22:6funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
2Sa 22:7in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
2Sa 22:8commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
2Sa 22:9ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
2Sa 22:10et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
2Sa 22:11et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
2Sa 22:12posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
2Sa 22:13prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
2Sa 22:14tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
2Sa 22:15misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
2Sa 22:16et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
2Sa 22:17misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
2Sa 22:18liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
2Sa 22:19praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
2Sa 22:20et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
2Sa 22:21retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
2Sa 22:22quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
2Sa 22:23omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
2Sa 22:24et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
2Sa 22:25et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
2Sa 22:26cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
2Sa 22:27cum electo electus eris et cum perverso perverteris
2Sa 22:28et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
2Sa 22:29quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
2Sa 22:30in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
2Sa 22:31Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
2Sa 22:32quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
2Sa 22:33Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
2Sa 22:34coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
2Sa 22:35docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
2Sa 22:36dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
2Sa 22:37dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
2Sa 22:38persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
2Sa 22:39consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
2Sa 22:40accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
2Sa 22:41inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
2Sa 22:42clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
2Sa 22:43delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
2Sa 22:44salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
2Sa 22:45filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
2Sa 22:46filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
2Sa 22:47vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
2Sa 22:48Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
2Sa 22:49qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
2Sa 22:50propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
2Sa 22:51magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Samuel Chapter 22 β€” Additional Translations: