Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Petri (2 Peter) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

2Pe 3:1hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem
2Pe 3:2ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris
2Pe 3:3hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
2Pe 3:4dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
2Pe 3:5latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo
2Pe 3:6per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
2Pe 3:7caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
2Pe 3:8unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
2Pe 3:9non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
2Pe 3:10adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur
2Pe 3:11cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus
2Pe 3:12expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
2Pe 3:13novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat
2Pe 3:14propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
2Pe 3:15et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis
2Pe 3:16sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem
2Pe 3:17vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate
2Pe 3:18crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Peter Chapter 3 — Additional Translations: