Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Petri (2 Peter) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

2Pe 2:1fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem
2Pe 2:2et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur
2Pe 2:3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat
2Pe 2:4si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari
2Pe 2:5et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens
2Pe 2:6et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens
2Pe 2:7et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit
2Pe 2:8aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant
2Pe 2:9novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare
2Pe 2:10magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes
2Pe 2:11ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium
2Pe 2:12hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt
2Pe 2:13percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum
2Pe 2:14oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii
2Pe 2:15derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit
2Pe 2:16correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam
2Pe 2:17hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur
2Pe 2:18superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur
2Pe 2:19libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est
2Pe 2:20si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus
2Pe 2:21melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato
2Pe 2:22contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Peter Chapter 2 — Additional Translations: