Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Corinthios (2 Corinthians) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

2Co 6:1adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
2Co 6:2ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis
2Co 6:3nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium
2Co 6:4sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis
2Co 6:5in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis
2Co 6:6in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta
2Co 6:7in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris
2Co 6:8per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti
2Co 6:9quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati
2Co 6:10quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes
2Co 6:11os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est
2Co 6:12non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris
2Co 6:13eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos
2Co 6:14nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras
2Co 6:15quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele
2Co 6:16qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus
2Co 6:17propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis
2Co 6:18et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Corinthians Chapter 6 — Additional Translations: