Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Corinthios (2 Corinthians) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

2Co 4:1ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus
2Co 4:2sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo
2Co 4:3quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum
2Co 4:4in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei
2Co 4:5non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum
2Co 4:6quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu
2Co 4:7habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis
2Co 4:8in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur
2Co 4:9persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus
2Co 4:10semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur
2Co 4:11semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
2Co 4:12ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis
2Co 4:13habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur
2Co 4:14scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum
2Co 4:15omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei
2Co 4:16propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem
2Co 4:17id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis
2Co 4:18non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Corinthians Chapter 4 — Additional Translations: