Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

2Ch 8:1expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam
2Ch 8:2civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit et habitare ibi fecit filios Israhel
2Ch 8:3abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam
2Ch 8:4et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath
2Ch 8:5extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras
2Ch 8:6Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae
2Ch 8:7omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non erant de stirpe Israhel
2Ch 8:8de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israhel subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc
2Ch 8:9porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum eius
2Ch 8:10omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum
2Ch 8:11filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini
2Ch 8:12tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod extruxerat ante porticum
2Ch 8:13ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum
2Ch 8:14et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David homo Dei
2Ch 8:15nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis thesaurorum
2Ch 8:16omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam
2Ch 8:17tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quae est in terra Edom
2Ch 8:18misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Chronicles Chapter 8 — Additional Translations: