Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

2Ch 4:1fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis
2Ch 4:2mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius
2Ch 4:3similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles
2Ch 4:4et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari
2Ch 4:5porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas
2Ch 4:6fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur
2Ch 4:7fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris
2Ch 4:8necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum
2Ch 4:9fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere
2Ch 4:10porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem
2Ch 4:11fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei
2Ch 4:12hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia
2Ch 4:13malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum
2Ch 4:14bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus
2Ch 4:15mare unum bovesque duodecim sub mari
2Ch 4:16et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo
2Ch 4:17in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha
2Ch 4:18erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris
2Ch 4:19fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis
2Ch 4:20candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo
2Ch 4:21et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt
2Ch 4:22thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Chronicles Chapter 4 — Additional Translations: