Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 17 :: Latin Vulgate (VUL)

2Ch 17:1regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel
2Ch 17:2constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius
2Ch 17:3et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim
2Ch 17:4sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel
2Ch 17:5confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria
2Ch 17:6cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit
2Ch 17:7tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda
2Ch 17:8et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes
2Ch 17:9docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
2Ch 17:10itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat
2Ch 17:11sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem
2Ch 17:12crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas
2Ch 17:13et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem
2Ch 17:14quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia
2Ch 17:15post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia
2Ch 17:16post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium
2Ch 17:17hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia
2Ch 17:18post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum
2Ch 17:19hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Chronicles Chapter 17 — Additional Translations: