Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

2Ch 15:1Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei
2Ch 15:2egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos
2Ch 15:3transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege
2Ch 15:4cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israhel et quaesierint eum repperient
2Ch 15:5in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum
2Ch 15:6pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia
2Ch 15:7vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestro
2Ch 15:8quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini
2Ch 15:9congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo
2Ch 15:10cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni Asa
2Ch 15:11immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia
2Ch 15:12et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua
2Ch 15:13si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem
2Ch 15:14iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubae et in sonitu bucinarum
2Ch 15:15omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum
2Ch 15:16sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron
2Ch 15:17excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius
2Ch 15:18ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem
2Ch 15:19bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Chronicles Chapter 15 — Additional Translations: