Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Timotheum (1 Timothy) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ti 5:1seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
1Ti 5:2anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
1Ti 5:3viduas honora quae vere viduae sunt
1Ti 5:4si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
1Ti 5:5quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
1Ti 5:6nam quae in deliciis est vivens mortua est
1Ti 5:7et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
1Ti 5:8si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
1Ti 5:9vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor
1Ti 5:10in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
1Ti 5:11adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
1Ti 5:12habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
1Ti 5:13simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
1Ti 5:14volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
1Ti 5:15iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
1Ti 5:16si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
1Ti 5:17qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
1Ti 5:18dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
1Ti 5:19adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
1Ti 5:20peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
1Ti 5:21testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
1Ti 5:22manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
1Ti 5:23noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
1Ti 5:24quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
1Ti 5:25similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Timothy Chapter 5 — Additional Translations: