Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Timotheum (1 Timothy) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ti 4:1Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
1Ti 4:2in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
1Ti 4:3prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
1Ti 4:4quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
1Ti 4:5sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
1Ti 4:6haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
1Ti 4:7ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
1Ti 4:8nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
1Ti 4:9fidelis sermo et omni acceptione dignus
1Ti 4:10in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
1Ti 4:11praecipe haec et doce
1Ti 4:12nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
1Ti 4:13dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
1Ti 4:14noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
1Ti 4:15haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
1Ti 4:16adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Timothy Chapter 4 — Additional Translations: