Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Timotheum (1 Timothy) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ti 3:1fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
1Ti 3:2oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
1Ti 3:3non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
1Ti 3:4suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
1Ti 3:5si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
1Ti 3:6non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
1Ti 3:7oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
1Ti 3:8diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
1Ti 3:9habentes mysterium fidei in conscientia pura
1Ti 3:10et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
1Ti 3:11mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
1Ti 3:12diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
1Ti 3:13qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
1Ti 3:14haec tibi scribo sperans venire ad te cito
1Ti 3:15si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
1Ti 3:16et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Timothy Chapter 3 — Additional Translations: