Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Timotheum (1 Timothy) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ti 2:1obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
1Ti 2:2pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
1Ti 2:3hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
1Ti 2:4qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
1Ti 2:5unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
1Ti 2:6qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
1Ti 2:7in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
1Ti 2:8volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
1Ti 2:9similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
1Ti 2:10sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
1Ti 2:11mulier in silentio discat cum omni subiectione
1Ti 2:12docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
1Ti 2:13Adam enim primus formatus est deinde Eva
1Ti 2:14et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
1Ti 2:15salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Timothy Chapter 2 — Additional Translations: