Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Thessalonicenses (1 Thessalonians) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

1Th 5:1de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
1Th 5:2ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
1Th 5:3cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
1Th 5:4vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
1Th 5:5omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
1Th 5:6igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
1Th 5:7qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
1Th 5:8nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
1Th 5:9quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
1Th 5:10qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
1Th 5:11propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
1Th 5:12rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
1Th 5:13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
1Th 5:14rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
1Th 5:15videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
1Th 5:16semper gaudete
1Th 5:17sine intermissione orate
1Th 5:18in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
1Th 5:19Spiritum nolite extinguere
1Th 5:20prophetias nolite spernere
1Th 5:21omnia autem probate quod bonum est tenete
1Th 5:22ab omni specie mala abstinete vos
1Th 5:23ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
1Th 5:24fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
1Th 5:25fratres orate pro nobis
1Th 5:26salutate fratres omnes in osculo sancto
1Th 5:27adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
1Th 5:28gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Thessalonians Chapter 5 — Additional Translations: