Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Thessalonicenses (1 Thessalonians) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

1Th 3:1propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis
1Th 3:2et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra
1Th 3:3ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus
1Th 3:4nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis
1Th 3:5propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster
1Th 3:6nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos
1Th 3:7ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem
1Th 3:8quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino
1Th 3:9quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum
1Th 3:10nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae
1Th 3:11ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos
1Th 3:12vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis
1Th 3:13ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Thessalonians Chapter 3 — Additional Translations: