Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Samuelis (1 Samuel) 31 :: Latin Vulgate (VUL)

1Sa 31:1Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et fugerunt viri Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe
1Sa 31:2inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul
1Sa 31:3totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis
1Sa 31:4dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum
1Sa 31:5quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo
1Sa 31:6mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter
1Sa 31:7videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi
1Sa 31:8facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe
1Sa 31:9et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis
1Sa 31:10et posuerunt arma eius in templo Astharoth corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan
1Sa 31:11quod cum audissent habitatores Iabesgalaad quaecumque fecerant Philisthim Saul
1Sa 31:12surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi
1Sa 31:13et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et ieiunaverunt septem diebus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Samuel Chapter 31 — Additional Translations: