Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Petri (1 Peter) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

1Pe 5:1seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
1Pe 5:2pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
1Pe 5:3neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo
1Pe 5:4et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam
1Pe 5:5similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
1Pe 5:6humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis
1Pe 5:7omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis
1Pe 5:8sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret
1Pe 5:9cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri
1Pe 5:10Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
1Pe 5:11ipsi imperium in saecula saeculorum amen
1Pe 5:12per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state
1Pe 5:13salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus
1Pe 5:14salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.