Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Petri (1 Peter) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

1Pe 4:1Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis
1Pe 4:2ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis
1Pe 4:3sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus
1Pe 4:4in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes
1Pe 4:5qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos
1Pe 4:6propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu
1Pe 4:7omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus
1Pe 4:8ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum
1Pe 4:9hospitales invicem sine murmuratione
1Pe 4:10unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei
1Pe 4:11si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen
1Pe 4:12carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat
1Pe 4:13sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes
1Pe 4:14si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit
1Pe 4:15nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor
1Pe 4:16si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine
1Pe 4:17quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio
1Pe 4:18et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit
1Pe 4:19itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Peter Chapter 4 — Additional Translations: