Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Petri (1 Peter) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

1Pe 2:1deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones
1Pe 2:2sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem
1Pe 2:3si gustastis quoniam dulcis Dominus
1Pe 2:4ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum
1Pe 2:5et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum
1Pe 2:6propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur
1Pe 2:7vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
1Pe 2:8et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt
1Pe 2:9vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
1Pe 2:10qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
1Pe 2:11carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
1Pe 2:12conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis
(cf. Rom 13:1–5 )
1Pe 2:13subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti
1Pe 2:14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum
1Pe 2:15quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam
1Pe 2:16quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei
1Pe 2:17omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate
1Pe 2:18servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis
1Pe 2:19haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste
1Pe 2:20quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
1Pe 2:21in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
1Pe 2:22qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
1Pe 2:23qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
1Pe 2:24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
1Pe 2:25eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Peter Chapter 2 — Additional Translations: