Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Petri (1 Peter) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

1Pe 1:1Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae
1Pe 1:2secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur
1Pe 1:3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis
1Pe 1:4in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis
1Pe 1:5qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo
1Pe 1:6in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus
1Pe 1:7ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi
1Pe 1:8quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata
1Pe 1:9reportantes finem fidei vestrae salutem animarum
1Pe 1:10de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt
1Pe 1:11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias
1Pe 1:12quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere
1Pe 1:13propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi
1Pe 1:14quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis
1Pe 1:15sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis
1Pe 1:16quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum
1Pe 1:17et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini
1Pe 1:18scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis
1Pe 1:19sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi
1Pe 1:20praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos
1Pe 1:21qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo
1Pe 1:22animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius
1Pe 1:23renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis
1Pe 1:24quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit
1Pe 1:25verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Peter Chapter 1 — Additional Translations: