Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Regum (1 Kings) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ki 22:1transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israhel
1Ki 22:2in anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israhel
1Ki 22:3dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae
1Ki 22:4et ait ad Iosaphat veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad
1Ki 22:5dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te hodie sermonem Domini
1Ki 22:6congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis
1Ki 22:7dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum
1Ki 22:8et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex
1Ki 22:9vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium Hiemla
1Ki 22:10rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum
1Ki 22:11fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam
1Ki 22:12omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis
1Ki 22:13nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona
1Ki 22:14cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar
1Ki 22:15venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis
1Ki 22:16dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini
1Ki 22:17et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace
1Ki 22:18dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum
1Ki 22:19ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et a sinistris
1Ki 22:20et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter
1Ki 22:21egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo
1Ki 22:22et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita
1Ki 22:23nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum
1Ki 22:24accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi
1Ki 22:25et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris
1Ki 22:26et ait rex Israhel tollite Micheam et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech
1Ki 22:27et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae donec revertar in pace
1Ki 22:28dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes
1Ki 22:29ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad
1Ki 22:30dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma et ingredere proelium et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit habitum et ingressus est bellum
1Ki 22:31rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam nisi contra regem Israhel solum
1Ki 22:32cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Iosaphat
1Ki 22:33intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israhel et cessaverunt ab eo
1Ki 22:34unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum
1Ki 22:35commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagae in sinum currus
1Ki 22:36et praeco personuit in universo exercitu antequam sol occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam
1Ki 22:37mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria
1Ki 22:38et laverunt currum in piscina Samariae et linxerunt canes sanguinem eius et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus fuerat
1Ki 22:39reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et domus eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt haec in libro verborum dierum regum Israhel
1Ki 22:40dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias filius eius pro eo
1Ki 22:41Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Ahab regis Israhel
1Ki 22:42triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Salai
1Ki 22:43et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini [Vulgate 22:44] verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis
1Ki 22:44[Vulgate 22:45] pacemque habuit Iosaphat cum rege Israhel
1Ki 22:45[Vulgate 22:46] reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae gessit et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
1Ki 22:46[Vulgate 22:47] sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terra
1Ki 22:47[Vulgate 22:48] nec erat tunc rex constitutus in Edom
1Ki 22:48[Vulgate 22:49] rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractae sunt in Asiongaber
1Ki 22:49[Vulgate 22:50] tunc ait Ohozias filius Ahab ad Iosaphat vadant servi mei cum servis tuis in navibus et noluit Iosaphat
1Ki 22:50[Vulgate 22:51] dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro eo
1Ki 22:51[Vulgate 22:52] Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super Israhel in Samaria anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis
1Ki 22:52[Vulgate 22:53] et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
1Ki 22:53[Vulgate 22:54] servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum Deum Israhel iuxta omnia quae fecerat pater eius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Kings Chapter 22 — Additional Translations: