Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Ioannis (1 John) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

1Jo 5:1omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo
1Jo 5:2in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus
1Jo 5:3haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt
1Jo 5:4quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra
1Jo 5:5quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei
1Jo 5:6hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas
1Jo 5:7quia tres sunt qui testimonium dant
1Jo 5:8Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt
1Jo 5:9si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo
1Jo 5:10qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo
1Jo 5:11et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est
1Jo 5:12qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet
1Jo 5:13haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei
1Jo 5:14et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos
1Jo 5:15et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo
1Jo 5:16qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget
1Jo 5:17omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem
1Jo 5:18scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum
1Jo 5:19scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est
1Jo 5:20et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna
1Jo 5:21filioli custodite vos a simulacris
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 John Chapter 5 — Additional Translations: