Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Corinthios (1 Corinthians) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

1Co 8:1de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
1Co 8:2si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
1Co 8:3si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
1Co 8:4de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
1Co 8:5nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
1Co 8:6nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
1Co 8:7sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
1Co 8:8esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
1Co 8:9videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
1Co 8:10si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
1Co 8:11et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
1Co 8:12sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
1Co 8:13quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Corinthians Chapter 8 — Additional Translations: