Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Corinthios (1 Corinthians) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

1Co 5:1omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
1Co 5:2et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit
1Co 5:3ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est
1Co 5:4in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu
1Co 5:5tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu
1Co 5:6non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit
1Co 5:7expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
1Co 5:8itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
1Co 5:9scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
1Co 5:10non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
1Co 5:11nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
1Co 5:12quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
1Co 5:13nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Corinthians Chapter 5 — Additional Translations: