Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Corinthios (1 Corinthians) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

1Co 4:1sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei
1Co 4:2hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
1Co 4:3mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico
1Co 4:4nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est
1Co 4:5itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
1Co 4:6haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
1Co 4:7quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
1Co 4:8iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
1Co 4:9puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
1Co 4:10nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
1Co 4:11usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
1Co 4:12et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
1Co 4:13blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
1Co 4:14non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo
1Co 4:15nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
1Co 4:16rogo ergo vos imitatores mei estote
1Co 4:17ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
1Co 4:18tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
1Co 4:19veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
1Co 4:20non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
1Co 4:21quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Corinthians Chapter 4 — Additional Translations: