Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Corinthios (1 Corinthians) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

1Co 3:1et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
1Co 3:2lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
1Co 3:3cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
1Co 3:4cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
1Co 3:5ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
1Co 3:6ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
1Co 3:7itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
1Co 3:8qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
1Co 3:9Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
1Co 3:10secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
1Co 3:11fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
1Co 3:12si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
1Co 3:13uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
1Co 3:14si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
1Co 3:15si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
1Co 3:16nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
1Co 3:17si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
1Co 3:18nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens
1Co 3:19sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
1Co 3:20et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
1Co 3:21itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
1Co 3:22sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
1Co 3:23vos autem Christi Christus autem Dei
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Corinthians Chapter 3 — Additional Translations: