Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Corinthios (1 Corinthians) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

1Co 2:1et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi
1Co 2:2non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum
1Co 2:3et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos
1Co 2:4et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis
1Co 2:5ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei
1Co 2:6sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur
1Co 2:7sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram
1Co 2:8quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent
1Co 2:9sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum
1Co 2:10nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei
1Co 2:11quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei
1Co 2:12nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
1Co 2:13quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes
1Co 2:14animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur
1Co 2:15spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
1Co 2:16quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Corinthians Chapter 2 — Additional Translations: