Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Corinthios (1 Corinthians) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

(cf. Mar 16:9–20 )
1Co 15:1notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis
1Co 15:2per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis
1Co 15:3tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
1Co 15:4et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas
1Co 15:5et quia visus est Cephae et post haec undecim
1Co 15:6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
1Co 15:7deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
1Co 15:8novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
1Co 15:9ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
1Co 15:10gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum
1Co 15:11sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis
(cf. 1Th 4:13–18 )
1Co 15:12si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est
1Co 15:13si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
1Co 15:14si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra
1Co 15:15invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt
1Co 15:16nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
1Co 15:17quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
1Co 15:18ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
1Co 15:19si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus
1Co 15:20nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium
1Co 15:21quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
1Co 15:22et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
1Co 15:23unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius
1Co 15:24deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
1Co 15:25oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
1Co 15:26novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat
1Co 15:27omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
1Co 15:28cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
1Co 15:29alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
1Co 15:30ut quid et nos periclitamur omni hora
1Co 15:31cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
1Co 15:32si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
1Co 15:33nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
1Co 15:34evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor
1Co 15:35sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
1Co 15:36insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
1Co 15:37et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
1Co 15:38Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
1Co 15:39non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
1Co 15:40et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
1Co 15:41alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
1Co 15:42sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
1Co 15:43seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
1Co 15:44seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
1Co 15:45factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
1Co 15:46sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
1Co 15:47primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
1Co 15:48qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
1Co 15:49igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
1Co 15:50hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
1Co 15:51ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
1Co 15:52in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
1Co 15:53oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
1Co 15:54cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
1Co 15:55ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
1Co 15:56stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
1Co 15:57Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum
1Co 15:58itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Corinthians Chapter 15 — Additional Translations: