Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Corinthios (1 Corinthians) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

1Co 13:1si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
1Co 13:2et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
1Co 13:3et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
1Co 13:4caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
1Co 13:5non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
1Co 13:6non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
1Co 13:7omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
1Co 13:8caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
1Co 13:9ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
1Co 13:10cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
1Co 13:11cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
1Co 13:12videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
1Co 13:13nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Corinthians Chapter 13 — Additional Translations: