Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Corinthios (1 Corinthians) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

1Co 12:1de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
1Co 12:2scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
1Co 12:3ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
1Co 12:4divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
1Co 12:5et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
1Co 12:6et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
1Co 12:7unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
1Co 12:8alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
1Co 12:9alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
1Co 12:10alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
1Co 12:11haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
(cf. Eph 4:1–16 )
1Co 12:12sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
1Co 12:13etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
1Co 12:14nam et corpus non est unum membrum sed multa
1Co 12:15si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
1Co 12:16et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
1Co 12:17si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
1Co 12:18nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
1Co 12:19quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
1Co 12:20nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
1Co 12:21non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
1Co 12:22sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
1Co 12:23et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
1Co 12:24honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
1Co 12:25ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
1Co 12:26et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
1Co 12:27vos autem estis corpus Christi et membra de membro
1Co 12:28et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
1Co 12:29numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
1Co 12:30numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
1Co 12:31aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Corinthians Chapter 12 — Additional Translations: