Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Corinthios (1 Corinthians) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

1Co 11:1imitatores mei estote sicut et ego Christi
1Co 11:2laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis
1Co 11:3volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus
1Co 11:4omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum
1Co 11:5omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur
1Co 11:6nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
1Co 11:7vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est
1Co 11:8non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
1Co 11:9etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum
1Co 11:10ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos
1Co 11:11verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
1Co 11:12nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo
1Co 11:13vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum
1Co 11:14nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi
1Co 11:15mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
1Co 11:16si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
1Co 11:17hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis
1Co 11:18primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo
1Co 11:19nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis
1Co 11:20convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare
1Co 11:21unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est
1Co 11:22numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
1Co 11:23ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem
1Co 11:24et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem
1Co 11:25similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem
1Co 11:26quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
1Co 11:27itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
1Co 11:28probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat
1Co 11:29qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus
1Co 11:30ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi
1Co 11:31quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
1Co 11:32dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur
1Co 11:33itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate
1Co 11:34si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Corinthians Chapter 11 — Additional Translations: