Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Corinthios (1 Corinthians) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

1Co 10:1nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
1Co 10:2et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
1Co 10:3et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
1Co 10:4et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
1Co 10:5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
1Co 10:6haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
1Co 10:7neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
1Co 10:8neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
1Co 10:9neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
1Co 10:10neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
1Co 10:11haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
1Co 10:12itaque qui se existimat stare videat ne cadat
1Co 10:13temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
1Co 10:14propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
1Co 10:15ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
1Co 10:16calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
1Co 10:17quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
1Co 10:18videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
1Co 10:19quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
1Co 10:20sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
1Co 10:21non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
1Co 10:22an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
(cf. Psa 24:1 )
1Co 10:23omnia licent sed non omnia aedificant
1Co 10:24nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
1Co 10:25omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
1Co 10:26Domini est terra et plenitudo eius
1Co 10:27si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
1Co 10:28si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
1Co 10:29conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
1Co 10:30si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
1Co 10:31sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
1Co 10:32sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
1Co 10:33sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Corinthians Chapter 10 — Additional Translations: