Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Paralipomenon (1 Chronicles) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ch 8:1Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium
1Ch 8:2Nuaha quartum et Rapha quintum
1Ch 8:3fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud
1Ch 8:4Abisue quoque et Neman et Ahoe
1Ch 8:5sed et Gera et Sephuphan et Uram
1Ch 8:6hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath
1Ch 8:7Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud
1Ch 8:8porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas
1Ch 8:9genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom
1Ch 8:10Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis
1Ch 8:11Meusim vero genuit Abitob et Elphaal
1Ch 8:12porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius
1Ch 8:13Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth
1Ch 8:14et Haio et Sesac et Ierimoth
1Ch 8:15et Zabadia et Arod et Eder
1Ch 8:16Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria
1Ch 8:17et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber
1Ch 8:18et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
1Ch 8:19et Iacim et Zechri et Zabdi
1Ch 8:20et Helioenai et Selethai et Helihel
1Ch 8:21et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
1Ch 8:22et Iesphan et Heber et Helihel
1Ch 8:23et Abdon et Zechri et Hanan
1Ch 8:24et Anania et Ailam et Anathothia
1Ch 8:25et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac
1Ch 8:26et Samsari et Sooria et Otholia
1Ch 8:27et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam
1Ch 8:28hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem
1Ch 8:29in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha
1Ch 8:30filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab
1Ch 8:31Gedor quoque et Ahio et Zacher
1Ch 8:32et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
1Ch 8:33Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
1Ch 8:34filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
1Ch 8:35filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz
1Ch 8:36et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa
1Ch 8:37et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel
1Ch 8:38porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel
1Ch 8:39filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius
1Ch 8:40fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.