1Ch 7:2filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti
1Ch 7:7filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor
1Ch 7:15Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae
1Ch 7:21et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum
1Ch 7:28possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius
1Ch 7:29iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel
1Ch 7:40omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia
The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.