Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Paralipomenon (1 Chronicles) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ch 4:1filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal
1Ch 4:2Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi
1Ch 4:3ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni
1Ch 4:4Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem
1Ch 4:5Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara
1Ch 4:6peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara
1Ch 4:7porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan
1Ch 4:8Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum
1Ch 4:9fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore
1Ch 4:10invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est
1Ch 4:11Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon
1Ch 4:12porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha
1Ch 4:13filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath
1Ch 4:14et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant
1Ch 4:15filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez
1Ch 4:16filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel
1Ch 4:17et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo
1Ch 4:18uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered
1Ch 4:19et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi
1Ch 4:20filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth
1Ch 4:21filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti
1Ch 4:22et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera
1Ch 4:23hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi
1Ch 4:24filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul
1Ch 4:25Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius
1Ch 4:26filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius
1Ch 4:27filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda
1Ch 4:28habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual
1Ch 4:29et in Ballaa et in Asom et in Tholad
1Ch 4:30et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg
1Ch 4:31et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David
1Ch 4:32villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque
1Ch 4:33et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio
1Ch 4:34Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae
1Ch 4:35et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel
1Ch 4:36et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia
1Ch 4:37Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia
1Ch 4:38isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer
1Ch 4:39et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis
1Ch 4:40inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham
1Ch 4:41hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt
1Ch 4:42de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi
1Ch 4:43et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Chronicles Chapter 4 — Additional Translations: