Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Paralipomenon (1 Chronicles) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

(Mat 1:6 )
1Ch 3:1David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide
1Ch 3:2tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith
1Ch 3:3quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua
1Ch 3:4sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem
1Ch 3:5porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel
1Ch 3:6Iebaar quoque et Elisama
1Ch 3:7et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie
1Ch 3:8necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem
1Ch 3:9omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar
1Ch 3:10filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat
1Ch 3:11pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas
1Ch 3:12et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham
1Ch 3:13procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses
1Ch 3:14sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae
1Ch 3:15filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum
1Ch 3:16de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias
1Ch 3:17filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel
1Ch 3:18Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia
1Ch 3:19de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum
1Ch 3:20Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque
1Ch 3:21filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia
1Ch 3:22filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero
1Ch 3:23filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres
1Ch 3:24filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Chronicles Chapter 3 — Additional Translations: