Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Paralipomenon (1 Chronicles) 27 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ch 27:1filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant
1Ch 27:2primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia
1Ch 27:3de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo
1Ch 27:4secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium
1Ch 27:5dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia
1Ch 27:6ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius
1Ch 27:7quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia
1Ch 27:8quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia
1Ch 27:9sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia
1Ch 27:10septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia
1Ch 27:11octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia
1Ch 27:12nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia
1Ch 27:13decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia
1Ch 27:14undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia
1Ch 27:15duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia
1Ch 27:16porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha
1Ch 27:17Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc
1Ch 27:18Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel
1Ch 27:19Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth filius Ozihel
1Ch 27:20filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius Phadiae
1Ch 27:21et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner
1Ch 27:22Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum Israhel
1Ch 27:23noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli
1Ch 27:24Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David
1Ch 27:25super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae
1Ch 27:26operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram praeerat Ezri filius Chelub
1Ch 27:27vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis Zabdias Aphonites
1Ch 27:28nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas
1Ch 27:29porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli
1Ch 27:30super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias Meronathites
1Ch 27:31super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae regis David
1Ch 27:32Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis
1Ch 27:33Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis
1Ch 27:34post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Ioab
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Chronicles Chapter 27 — Additional Translations: