Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Paralipomenon (1 Chronicles) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ch 24:1porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
1Ch 24:2mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
1Ch 24:3et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium
1Ch 24:4inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
1Ch 24:5porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar
1Ch 24:6descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
1Ch 24:7exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
1Ch 24:8tertia Arim quarta Seorim
1Ch 24:9quinta Melchia sexta Maiman
1Ch 24:10septima Accos octava Abia
1Ch 24:11nona Hiesu decima Sechenia
1Ch 24:12undecima Eliasib duodecima Iacim
1Ch 24:13tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
1Ch 24:14quintadecima Belga sextadecima Emmer
1Ch 24:15septimadecima Ezir octavadecima Hapses
1Ch 24:16nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
1Ch 24:17vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
1Ch 24:18vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
1Ch 24:19hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel
1Ch 24:20porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia
1Ch 24:21de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
1Ch 24:22Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
1Ch 24:23filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
1Ch 24:24filius Ozihel Micha filius Micha Samir
1Ch 24:25frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias
1Ch 24:26filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno
1Ch 24:27filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
1Ch 24:28porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
1Ch 24:29filius vero Cis Ierahemel
1Ch 24:30filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum
1Ch 24:31miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Chronicles Chapter 24 — Additional Translations: