Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Paralipomenon (1 Chronicles) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ch 2:1filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
1Ch 2:2Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
1Ch 2:3filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
1Ch 2:4Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
1Ch 2:5filii autem Phares Esrom et Hamul
1Ch 2:6filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
1Ch 2:7filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
1Ch 2:8filii Ethan Azarias
1Ch 2:9filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
1Ch 2:10porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
1Ch 2:11Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
1Ch 2:12Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
1Ch 2:13Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
1Ch 2:14quartum Nathanahel quintum Raddai
1Ch 2:15sextum Asom septimum David
1Ch 2:16quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
1Ch 2:17Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
1Ch 2:18Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
1Ch 2:19cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
1Ch 2:20porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
1Ch 2:21post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
1Ch 2:22sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
1Ch 2:23cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
1Ch 2:24cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
1Ch 2:25nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
1Ch 2:26duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
1Ch 2:27sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
1Ch 2:28Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur
1Ch 2:29nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
1Ch 2:30filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
1Ch 2:31filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi
1Ch 2:32filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
1Ch 2:33porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
1Ch 2:34Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa
1Ch 2:35deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
1Ch 2:36Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
1Ch 2:37Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
1Ch 2:38Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
1Ch 2:39Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
1Ch 2:40Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
1Ch 2:41Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
1Ch 2:42filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
1Ch 2:43porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
1Ch 2:44Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
1Ch 2:45filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
1Ch 2:46Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
1Ch 2:47filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
1Ch 2:48concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
1Ch 2:49genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
1Ch 2:50hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim
1Ch 2:51Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
1Ch 2:52fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
1Ch 2:53et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
1Ch 2:54filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
1Ch 2:55cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Chronicles Chapter 2 — Additional Translations: