Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Paralipomenon (1 Chronicles) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ch 15:1fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum
1Ch 15:2tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum
1Ch 15:3congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei
1Ch 15:4necnon et filios Aaron et Levitas
1Ch 15:5de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti
1Ch 15:6de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti
1Ch 15:7de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta
1Ch 15:8de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti
1Ch 15:9de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta
1Ch 15:10de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim
1Ch 15:11vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab
1Ch 15:12et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est
1Ch 15:13ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus
1Ch 15:14sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel
1Ch 15:15et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus
1Ch 15:16dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae
1Ch 15:17constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae
1Ch 15:18et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores
1Ch 15:19porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes
1Ch 15:20Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant
1Ch 15:21porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion
1Ch 15:22Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens
1Ch 15:23et Barachias et Helcana ianitores arcae
1Ch 15:24porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae
1Ch 15:25igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia
1Ch 15:26cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes
1Ch 15:27porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo
1Ch 15:28universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes
1Ch 15:29cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Chronicles Chapter 15 — Additional Translations: