Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Paralipomenon (1 Chronicles) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ch 14:1misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum
1Ch 14:2cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel
1Ch 14:3accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias
1Ch 14:4et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon
1Ch 14:5Iebar et Helisu et Eliphaleth
1Ch 14:6Noga quoque et Napheg et Iaphiae
1Ch 14:7Elisama et Baliada et Eliphaleth
1Ch 14:8audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis
1Ch 14:9porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim
1Ch 14:10consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua
1Ch 14:11cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
1Ch 14:12dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri
1Ch 14:13alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle
1Ch 14:14consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum
1Ch 14:15cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim
1Ch 14:16fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
1Ch 14:17divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Chronicles Chapter 14 — Additional Translations: