Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Paralipomenon (1 Chronicles) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ch 13:1iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus
1Ch 13:2et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos
1Ch 13:3et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul
1Ch 13:4et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo
1Ch 13:5congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim
1Ch 13:6et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius
1Ch 13:7inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum
1Ch 13:8porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis
1Ch 13:9cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam
1Ch 13:10iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo
1Ch 13:11contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem
1Ch 13:12et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei
1Ch 13:13et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei
1Ch 13:14mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Chronicles Chapter 13 — Additional Translations: