Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

1 Paralipomenon (1 Chronicles) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

1Ch 11:1congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua
1Ch 11:2heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum
1Ch 11:3venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel
1Ch 11:4abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae
1Ch 11:5dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David
1Ch 11:6dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps
1Ch 11:7habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David
1Ch 11:8aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit
1Ch 11:9proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo
1Ch 11:10hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel
1Ch 11:11et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice
1Ch 11:12et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes
1Ch 11:13iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum
1Ch 11:14hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo
1Ch 11:15descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim
1Ch 11:16porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem
1Ch 11:17desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta
1Ch 11:18tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino
1Ch 11:19dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi
1Ch 11:20Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus
1Ch 11:21inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat
1Ch 11:22Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis
1Ch 11:23et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua
1Ch 11:24haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus
1Ch 11:25inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam
1Ch 11:26porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem
1Ch 11:27Semmoth Arorites Helles Phallonites
1Ch 11:28Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites
1Ch 11:29Sobbochai Asothites Ilai Ahoites
1Ch 11:30Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites
1Ch 11:31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites
1Ch 11:32Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites
1Ch 11:33filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites
1Ch 11:34Ahiam filius Sachar Ararites
1Ch 11:35Eliphal filius Ur
1Ch 11:36Apher Mechurathites Ahia Phellonites
1Ch 11:37Asrai Carmelites Noorai filius Azbi
1Ch 11:38Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai
1Ch 11:39Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
1Ch 11:40Iras Iethreus Gareb Iethreus
1Ch 11:41Urias Ettheus Zabad filius Ooli
1Ch 11:42Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta
1Ch 11:43Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites
1Ch 11:44Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites
1Ch 11:45Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites
1Ch 11:46[Vulgate 11:46a] Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites
1Ch 11:47[Vulgate 11:46b] Elihel et Obed et Iasihel de Masobia
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

1 Chronicles Chapter 11 — Additional Translations: