VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Strong's
Red Letter
The Blue Letter Bible

LXX Concordance for παντὶ

Choose a new font size and typeface
παντὶ — 177x G3956 πᾶς
Showing Results For:
A-DSM
Occurrences: 132 times in 128 verses
Speech: Adjective
Parsing: Dative Singular Masculine
Unchecked Copy BoxGen 26:11 - qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
Unchecked Copy BoxGen 42:6 - et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui
Unchecked Copy BoxGen 47:12 - et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis
Unchecked Copy BoxExo 1:22 - praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate
Unchecked Copy BoxExo 20:24 - altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi
Unchecked Copy BoxExo 31:6 - dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi
Unchecked Copy BoxLev 9:23 - ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini
Unchecked Copy BoxNum 11:13 - unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus
Unchecked Copy BoxNum 15:26 - et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
Unchecked Copy BoxNum 18:31 - et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familiae vestrae quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii
Unchecked Copy BoxNum 35:15 - tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
Unchecked Copy BoxNum 35:23 - et inimicitiis quicquam horum fecerit
Unchecked Copy BoxDeu 1:1 - haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum
Unchecked Copy BoxDeu 12:13 - cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris
Unchecked Copy BoxDeu 17:3 - ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi
Unchecked Copy BoxDeu 19:3 - sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere
Unchecked Copy BoxDeu 22:6 - si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis
Unchecked Copy BoxDeu 23:16 - habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum
Unchecked Copy BoxDeu 27:9 - dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui
Unchecked Copy BoxDeu 27:14 - et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce
Unchecked Copy BoxDeu 32:45 - conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel
Unchecked Copy BoxJos 4:24 - [Vulgate 4:25] ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore
Unchecked Copy BoxJos 20:9 - hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam
Unchecked Copy BoxJdg 6:35 - misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei
Unchecked Copy BoxJdg 14:3 - cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis
Unchecked Copy BoxRth 4:9 - at ille maioribus natu et universo populo testes inquit vos estis hodie quod possederim omnia quae fuerunt Helimelech et Chellion et Maalon tradente Noemi
Unchecked Copy Box1Sa 2:14 - et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo
Unchecked Copy Box1Sa 7:9 - tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel et exaudivit eum Dominus
Unchecked Copy Box1Sa 10:17 - et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha
Unchecked Copy Box1Sa 14:40 - et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac
Unchecked Copy Box1Sa 23:8 - et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius
Unchecked Copy Box2Sa 6:19 - et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam
Unchecked Copy Box2Sa 7:7 - per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israhel numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel cui praecepi ut pasceret populum meum Israhel dicens quare non aedificastis mihi domum cedrinam
Unchecked Copy Box2Sa 14:19 - et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec
Unchecked Copy Box2Sa 14:25 - porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula
Unchecked Copy Box2Sa 15:6 - faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel
Unchecked Copy Box2Sa 17:3 - et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet unum enim virum tu quaeris et omnis populus erit in pace
Unchecked Copy Box2Sa 19:2 - et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo
Unchecked Copy Box2Sa 23:5 - nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet
Unchecked Copy Box1Ki 8:38 - cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac
Unchecked Copy Box1Ki 15:22 - rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha
Unchecked Copy Box1Ki 20:10 - reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec faciant mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me
Unchecked Copy Box1Ki 21:19 - et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem
Unchecked Copy Box2Ki 10:21 - et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum
Unchecked Copy Box2Ki 17:10 - feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum
Unchecked Copy Box2Ki 23:21 - et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius
Unchecked Copy Box1Ch 13:1 - iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus
Unchecked Copy Box1Ch 16:3 - et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam
Unchecked Copy Box1Ch 17:6 - manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam
Unchecked Copy Box1Ch 18:14 - regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo
Unchecked Copy Box1Ch 28:4 - sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israhel
Unchecked Copy Box1Ch 29:21 - immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 6:29 - si quis de populo tuo Israhel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac
Unchecked Copy Box2Ch 11:13 - sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis
Unchecked Copy Box2Ch 15:2 - egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos
Unchecked Copy Box2Ch 20:3 - Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo Iuda
Unchecked Copy Box2Ch 25:5 - congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum
Unchecked Copy Box2Ch 28:23 - immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 30:5 - et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est
Unchecked Copy Box2Ch 30:17 - eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco Levitae immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari Domino
Unchecked Copy Box2Ch 31:16 - exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suas
Unchecked Copy Box2Ch 31:19 - sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis
Unchecked Copy Box2Ch 31:20 - fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo
Unchecked Copy Box2Ch 35:3 - Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israhel
Unchecked Copy BoxEzr 3:5 - et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo
Unchecked Copy BoxEzr 7:25 - tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quae est in manu tua constitue iudices et praesides ut iudicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere
Unchecked Copy BoxNeh 8:9 - dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis
Unchecked Copy BoxNeh 8:13 - et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis
Unchecked Copy BoxNeh 9:10 - et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis eius et in omni populo terrae illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die
Unchecked Copy BoxNeh 9:32 - nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc
Unchecked Copy BoxNeh 13:6 - in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem
Unchecked Copy BoxEst 6:9 - et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare
Unchecked Copy BoxEst 6:11 - tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo praecedebat atque clamabat hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare
Unchecked Copy BoxJob 30:23 - scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
Unchecked Copy BoxJob 30:25 - flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
Unchecked Copy BoxJob 31:32 - foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
Unchecked Copy BoxPsa 10:5 - [Vulgate 9:26] nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
Unchecked Copy BoxPsa 34:1 - [Vulgate 33:1] David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit [Vulgate 33:2] benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo
Unchecked Copy BoxPsa 103:22 - [Vulgate 102:22] benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino
Unchecked Copy BoxPsa 106:3 - [Vulgate 105:3] beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
Unchecked Copy BoxPsa 119:14 - [Vulgate 118:14] in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis
Unchecked Copy BoxPsa 119:20 - [Vulgate 118:20] desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
Unchecked Copy BoxPro 5:19 - cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
Unchecked Copy BoxPro 6:14 - pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
Unchecked Copy BoxPro 8:30 - cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore
Unchecked Copy BoxPro 14:15 - innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
Unchecked Copy BoxPro 14:23 - in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
Unchecked Copy BoxPro 15:3 - in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos
Unchecked Copy BoxPro 18:1 - occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
Unchecked Copy BoxEcc 1:3 - quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
Unchecked Copy BoxEcc 2:10 - et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo
Unchecked Copy BoxEcc 2:19 - quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum
Unchecked Copy BoxEcc 2:20 - unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole
Unchecked Copy BoxEcc 2:22 - quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est
Unchecked Copy BoxEcc 3:13 - omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est
Unchecked Copy BoxEcc 4:8 - unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima
Unchecked Copy BoxEcc 4:16 - infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus
Unchecked Copy BoxEcc 5:18 - [Vulgate 5:17] hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius
Unchecked Copy BoxEcc 9:3 - hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur
Unchecked Copy BoxEcc 9:6 - amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur
Unchecked Copy BoxEcc 9:8 - omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat
Unchecked Copy BoxIsa 16:14 - et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus
Unchecked Copy BoxJer 8:3 - et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta sunt ad quae eieci eos dicit Dominus exercituum
Unchecked Copy BoxJer 23:17 - dicunt his qui blasphemant me locutus est Dominus pax erit vobis et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non veniet super vos malum
Unchecked Copy BoxJer 24:9 - et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis terrae in obprobrium et in parabolam et in proverbium et in maledictionem in universis locis ad quos eieci eos
Unchecked Copy BoxJer 26:8 - cumque conplesset Hieremias loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte morietur
Unchecked Copy BoxJer 26:11 - et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris
Unchecked Copy BoxJer 26:12 - et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quae audistis
Unchecked Copy BoxJer 26:18 - Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum
Unchecked Copy BoxJer 27:16 - et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis
Unchecked Copy BoxJer 29:26 - Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem
Unchecked Copy BoxJer 33:9 - et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei
Unchecked Copy BoxJer 44:20 - et dixit Hieremias ad omnem populum adversum viros et adversum mulieres et adversum universam plebem qui responderant ei verbum dicens
Unchecked Copy BoxJer 45:5 - et tu quaeris tibi grandia noli quaerere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris
Unchecked Copy BoxJer 48:37 - omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium
Unchecked Copy BoxJer 50:29 - adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel
Unchecked Copy BoxLam 3:14 - HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die
Unchecked Copy BoxEze 5:4 - et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis et conbures eos igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israhel
Unchecked Copy BoxEze 12:10 - dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum
Unchecked Copy BoxEze 16:25 - ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas
Unchecked Copy BoxEze 29:21 - in die illo pullulabit cornu domui Israhel et tibi dabo apertum os in medio eorum et scient quoniam ego Dominus
Unchecked Copy BoxEze 45:6 - et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem sanctuarii omni domui Israhel
Unchecked Copy BoxDan 2:38 - et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri: volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum.
Unchecked Copy BoxDan 3:28 - (Vulgate 3:95) Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.
Unchecked Copy BoxDan 9:7 - Tibi Domine iustitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israel, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
Unchecked Copy BoxAmo 8:3 - et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium
Unchecked Copy BoxHag 2:9 - [Vulgate 2:10] magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae dicit Dominus exercituum et in loco isto dabo pacem dicit Dominus exercituum
Unchecked Copy BoxMal 1:11 - ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum
A-DSN
Occurrences: 45 times in 44 verses
Speech: Adjective
Parsing: Dative Singular Neuter
Unchecked Copy BoxGen 1:30 - et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
Unchecked Copy BoxGen 8:9 - quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
Unchecked Copy BoxExo 8:17 - feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 11:1 - et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet
Unchecked Copy BoxExo 12:20 - omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma
Unchecked Copy BoxExo 31:3 - et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere
Unchecked Copy BoxExo 34:3 - nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra
Unchecked Copy BoxExo 34:10 - respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum
Unchecked Copy BoxExo 35:33 - ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest
Unchecked Copy BoxLev 11:34 - omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit
Unchecked Copy BoxLev 13:48 - in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est
Unchecked Copy BoxLev 13:49 - si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti
Unchecked Copy BoxLev 13:52 - et idcirco conburetur flammis
Unchecked Copy BoxLev 13:53 - quod si eam viderit non crevisse
Unchecked Copy BoxLev 13:57 - quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi
Unchecked Copy BoxDeu 2:7 - Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit
Unchecked Copy BoxDeu 8:3 - adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini
Unchecked Copy BoxDeu 16:15 - septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia
Unchecked Copy BoxDeu 30:9 - et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis
Unchecked Copy BoxJdg 7:24 - misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera
Unchecked Copy BoxJdg 20:6 - quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestrae quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israhel
Unchecked Copy Box2Sa 21:5 - qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israhel
Unchecked Copy Box1Ki 9:11 - Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileae
Unchecked Copy Box2Ki 10:32 - in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel
Unchecked Copy Box2Ki 17:20 - proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua
Unchecked Copy Box1Ch 21:4 - sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem
Unchecked Copy Box1Ch 22:15 - habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos
Unchecked Copy Box2Ch 31:21 - in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est
Unchecked Copy BoxEst 10:3 - et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent
Unchecked Copy BoxPsa 147:20 - non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia
Unchecked Copy BoxPro 5:14 - paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
Unchecked Copy BoxEcc 3:1 - omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo
Unchecked Copy BoxEcc 3:17 - et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit
Unchecked Copy BoxEcc 8:6 - omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio
Unchecked Copy BoxEcc 12:14 - et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit
Unchecked Copy BoxIsa 7:19 - et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus
Unchecked Copy BoxIsa 19:6 - et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum calamus et iuncus marcescet
Unchecked Copy BoxJer 46:28 - et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi
Unchecked Copy BoxJer 49:32 - et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo iumentorum in praedam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus
Unchecked Copy BoxEze 31:12 - et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum
Unchecked Copy BoxEze 34:6 - erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret
Unchecked Copy BoxEze 39:4 - super montes Israhel cades tu et omnia agmina tua et populi qui sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis terrae dedi te devorandum
Unchecked Copy BoxEze 39:17 - tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israhel ut comedatis carnes et bibatis sanguinem
Unchecked Copy BoxDan 1:20 - Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius.
BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan