VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 39 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 39:1 - igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat
Unchecked Copy BoxGen 39:2 - fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui
Unchecked Copy BoxGen 39:3 - qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius
Unchecked Copy BoxGen 39:4 - invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant
Unchecked Copy BoxGen 39:5 - benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam
Unchecked Copy BoxGen 39:6 - nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
Unchecked Copy BoxGen 39:7 - post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum
Unchecked Copy BoxGen 39:8 - qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
Unchecked Copy BoxGen 39:9 - nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum
Unchecked Copy BoxGen 39:10 - huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum
Unchecked Copy BoxGen 39:11 - accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
Unchecked Copy BoxGen 39:12 - et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras
Unchecked Copy BoxGen 39:13 - cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam
Unchecked Copy BoxGen 39:14 - vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem
Unchecked Copy BoxGen 39:15 - et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras
Unchecked Copy BoxGen 39:16 - in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
Unchecked Copy BoxGen 39:17 - et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi
Unchecked Copy BoxGen 39:18 - cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras
Unchecked Copy BoxGen 39:19 - his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde
Unchecked Copy BoxGen 39:20 - tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus
Unchecked Copy BoxGen 39:21 - fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris
Unchecked Copy BoxGen 39:22 - qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
Unchecked Copy BoxGen 39:23 - nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Genesis Chapter 39 — Additional Translations: